Till Leumann

Caedem facere pro libertate

16. Juni 2025

In cursu nostro linguae Gallicae legimus librum Les Justes auctoris Alberti Camus. Argumentum principale libri est coetus terroristarum qui insidias parat adversus ducem magnum, patruum imperatoris Russici. Propositum eorum est revolutionem excitare et postea Russiam liberam ac socialem instituere.

Terroristae inter se disputant de quaestione haec: licetne liberos ducis magni interficere pro revolutione, pro libertate, et etiam pro illis pueris qui felicitatem non habent nasci in familia privilegiata, qualis est familia imperatoris? Hic invenimus quaestionem maximam totius libri — quaestionem saepe positam: finisne media iustificat?

Media de quibus loquimur gravissima sunt: caedes, terrorismus, aliaque similia. Mea sententia clara est: nihil excusat usum talium mediorum adversus innocentes. Si revolutio hominem innocentem occidit, revolutionarii hostibus suis statim dant ius scelera inhumanitatis committendi contra eos qui opinionibus eorum repugnant. Sic fidem suam amittunt neque iam meliores esse possunt quam regimen quod oppugnant.

Hoc in Persia vidimus. regimen monarchicum durum erat et populus libertatem cupiebat. Sed post revolutionem Islamicam, populus libertatem non accepit. Nihil iam colitur, nec iura nec libertas Iura feminarum fere nulla sunt, et in quibusdam urbibus ne canem quidem licet legaliter possidere.

Revolutio sine violentia adversus innocentes — immo revolutio sine ulla violentia — sola est solutio diuturna. India exemplum perfectum est. Contra regimina quae iura humana conculcant, vincere possumus humanis modis.